Augustinus, Epistolae, 127, 8.
1 | Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque coelorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque ostendere quo differat vita coniugalis filios procreantium patrum matrumque familias, verumtamen religiosorum ac piorum, ab ea vita quam vos Deo vovistis, si nunc ad eam vovendam exhortandus esses; sed quia iam vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. |
2 | Priusquam esses voti reus, liberum fuit quo esses inferior; quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum luero redditur. |
3 | Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. |
4 | Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses. |
5 | Minor enim tunc esses, non peior: modo autem tanto, quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. |
6 | Nec ideo te vovisse poeniteat, imo gaude iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. |
7 | Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adiuvabit, qui vota tua expetit. |
8 | Felix est necessitas quae in meliora compellit. |