monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 127, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 127, 7.

1 Quapropter, charissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi huius, et contemptores, quamvis fideles utrique dicantur.
2 Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique eiusdem Evangelii non auditores tantum, verum etiam praedicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et vitae aeternae, quae sola est beata, cohaeredes.
3 Dominus enim Iesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores verborum suorum, latissimo limite, non tenui distinctione discrevit: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
4 Qui autem audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna (Id. VII, 24-27, et Luc. VI, 47-49).
5 Audire ergo illa verba, aedificare est; in hoc utrique pares sunt: in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenae mobilitate subvertitur.
6 Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat: nihil enim aedificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus, et dispergendus imbribus, fluviis ventisque donatur.
Augustinus HOME