monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 127, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 127, 6.

1 Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos redditis a quo estis; reddite, obsecro.
2 Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores.
3 Huic ergo quod non redditur, perditur: quod autem redditur, reddenti additur; imo vero in eo cui redditur, ipse reddens servatur.
4 Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor.
5 Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit.
6 Hoc significat quod in Evangelio Dominus ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21).
7 Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quaesito cuius haberet imaginem, responsum esset, Caesaris; ut hinc intelligerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Caesar suam exigebat in nummo.
8 Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debetur!
Augustinus HOME