Augustinus, Epistolae, 127, 5.
1 | Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem velut famulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. |
2 | Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). |
3 | Haec disciplina piae humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo, et quodammodo exspirat. |
4 | Ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis est, quia consequentem non habet facultatem. |
5 | Iusta vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, iustitia est; nec plus aliquid perficienda iustitia, quam perfectam voluntatem requirit. |
6 | Vide si labor est, ubi velle satis est. |
7 | Unde divinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). |
8 | Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa laborandi. |
9 | Sed haec voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si medicum non refugiat, cuius solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. |
10 | Ipse est ergo medicus qui clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, iugum suum lene, et onus leve dicens; quia diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus nostris, profecto amabitur quod iubetur, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno iugo, quanto minus tumida, tanto magis libera cervice serviatur. |
11 | Et haec est una sarcina, qua eius baiulus non premitur, sed levatur. |
12 | Divitiae si diliguntur, ibi serventur ubi perire non possunt. |
13 | Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. |
14 | Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptae nihil timetur. |
15 | Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur. |