Augustinus, Epistolae, 127, 4.
1 | His consideratis, quid magnum vita aeterna iubet amatoribus suis, cum se iubet sic amari quemadmodum haec amatur a suis? |
2 | an vero dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quae amantur in mundo, ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur vita quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? |
3 | Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam multi huius vitae temporalis amatores, ut eam vel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quae illi non solum oblectandae et ornandae, verum etiam sustentandae tuendaeque servabant! |
4 | Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre: isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. |
5 | Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea periissent quae recondita fuerant propter ipsam? |
6 | quamvis et quidam perdiderint prius illa, mox ipsam; quidam vero licet parati cuncta perdere propter ipsam, prius perdiderint ipsam. |
7 | Sed hinc admonendi sumus quales aeternae vitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita contempta sint quae illi fuerant necessaria. |