1 | Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et horrendum nimius amor vitae istius, quod multi dum volunt paulo diutius vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitae: atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitae finis metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine vivitur. |
2 | Huc accedit quia vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatae vitae etiam brevissimae comparanda est: et tamen isti amando miserrimam atque brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt; quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem, nam eam finiri nolunt; tantum quia vita est, sic amatur, ut saepe propter eam, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur. |