Augustinus, Epistolae, 127, 2.
1 | Labores et pericula et exitia huius transitoriae vitae, si pro eadem vita quandoque finienda subeuntur, ut mors eius non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec ignavia turpiter timet, nec sapientia fortiter sustinet! |
2 | nulli quippe erit quae non erit. |
3 | Habeat igitur te vita aeterna in dilectoribus suis. |
4 | Nonne cernis, haec vita mi erabilis et egena quam vehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? |
5 | qui tamen periculo eius saepe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, veluti si quisquam fluvio rapiendus irruat, latronem bestiamve fugiendo. |
6 | Iactant in mare tempestate saeviente aliquando et alimenta; et ut vivant, proiiciunt unde vivunt, ne cito finiatur quod vel in labore vivitur. |
7 | Quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! |
8 | et mors cum impendere coeperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. |
9 | Nam inter tot casus fragilitatis humanae, quam multae mortes timentur, quarum certe una cum venerit, restat caeteras non timeri! |
10 | et tamen fugitur una ut omnes timeantur. |
11 | Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! |
12 | numquid ut non moriantur? |
13 | Sed ut aliquanto serius moriantur. |
14 | Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adiiciantur incerti: et nonnunquam ipsis doloribus victi continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt; et cum omnino non eligant vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ipso brevi spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt. |