monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 127, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 127, 1.

1 Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit mihi quid Domino voveritis: qua eius narratione exhilaratus, et ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Charitatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in divinis eloquiis legitur, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8); atque arripias curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et promissa persolvit.
2 Nam et hoc scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): quanquam etsi non vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; praesertim quia charitatis erga nos Dei tantum apparuit atque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur?
3 Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui vivunt non sibi iam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15).
4 Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit.
5 Nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.
Augustinus HOME