Augustinus, Epistolae, 126, 13.
1 | Deo gratias, quia non aliter Hipponenses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit cum dispositione redeundi. |
2 | Nam si verba iurationis attenderent et exigerent, tam nullo modo servus Dei recedere, quam ullo modo debuit peierare. |
3 | Sed quia crimen eorum esset, non dico talem virum, sed quemlibet hominem sic tenere; nec ipsi aliam exspectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet, quam id quod ab illa exspectaverunt. |
4 | Quid est autem quod dicitur, eum iuratione ore suo expressa, exceptionem fecisse necessitatis? |
5 | Quasi non ore suo hoc rursum iusserit auferri. |
6 | Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret: quod si fecisset, non utique responderetur, Deo gratias; sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. |
7 | Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio, sive non sit? |
8 | Nihil ab illo aliud exspectatum est, quam id quod supra diximus. |
9 | Exspectationem autem eorum quibus iuratur, quisquis deceperit, non potest esse non periurus. |