Augustinus, Epistolae, 126, 12.
1 | Nam quid exsilii, vel deportationis, aut relegationis nomine, promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? |
2 | Puto quod presbyterium non est exsilium. |
3 | Hoc ergo noster eligeret, quam illud exsilium? |
4 | Absit a nobis, ut sic sanctus Dei et nobis charissimus defendatur: absit, inquam, ut dicatur maluisse exsilium quam presbyterium, aut maluisse periurium quam exsilium. |
5 | Haec dicerem, si vere a nobis, aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed dum offerretur accepta. |
6 | Et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est, eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. |
7 | Postremo quodlibet de nobis vel de Hipponensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint iurare, quam eorum qui, non dico coegerint, sed suaserint peierare. |
8 | Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit peius, sub quolibet timore iusiurandum, an remoto ipso timore periurium. |