Augustinus, Epistolae, 126, 11.
1 | Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare fas non est. |
2 | De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistola quam ad fratrem meum scripsi, plenissime aperui. |
3 | Scripsit mihi Sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponenses hoc censent, ut iureiurando violenter extorto satisfiat. |
4 | Tu enim ipsa quid censes? |
5 | placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen Domini Dei sui in fallaciam christianus assumat, Deum suum testem falsitati christianus adhibeat? |
6 | Qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. |
7 | Hostiles inter se acies et armatae, certe apertissima mortis intentatione confligunt; et tamen cum invicem iurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. |
8 | Ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris, nisi occidi vel capi timuerunt? |
9 | Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae iurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur, etiam tales homines qui magis metuunt peierare, quam hominem occidere: et nos utrum implenda sit extorta iuratio servorum Dei, munere sanctitatis praeeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem! |