monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 126, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 126, 10.

1 Nec molestum sit vobis, ut vos velut gravatos arbitremini, quia iurandum putavi.
2 Neque enim gravabat Apostolus, aut eos parum diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos, sicut scitis; nec in occasione cupiditatis, Deus testis est (I Thess. II, 5).
3 Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit; rei autem occultae quem, nisi Deum?
4 Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor omnibus in promptu erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus gratiam Christi dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, caetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat: quanto magis nobis laborandum est ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe impares sumus, nec aliquid ad sustentacula huius vitae operari nostris manibus possumus; et si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur?
5 Non ergo ulterius in hac causa populo christiano, quae Ecclesia est Dei, obiiciatur pecuniae turpissimus appetitus.
6 Tolerabilius enim nobis obiicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et suspicione constat esse alienos.
Augustinus HOME