monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 126, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 126, 9.

1 Verumtamen vobis nos ita cogentibus ut iuremus, non succensemus, sicut vos Hipponensibus succensetis.
2 Creditis enim tanquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt.
3 Sananda ista in vobis, non accusanda sunt; et nostra purganda vobis est fama, si est Domino purgata conscientia.
4 Qui fortasse praestabit, sicut antequam accidisset ista tentatio, ego et frater meus Alypius collocuti sumus, non ut solum vobis charissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicissimis notissimum fiat, nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari.
5 Quod donec fiat, si Dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantamlibet moram temporis differamus.
6 Deus testis est, istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo charitati fratrum et timori Dei, tolerare me, non amare; ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem.
7 Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire, ipse Deus testis est.
8 Tamen et de illo aliter sentiendo populus, et, quod est gravius, Hipponensis, in tantas est illius praecipitatus iniurias: et de nobis vos sancti Dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo, nomine eiusdem populi, qui ad causam huiuscemodi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis; utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis: unde non irasci, sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intelligendum relinqueretis.
Augustinus HOME