monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 126, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 126, 8.

1 Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos, et maxime in episcopum dirigatur.
2 Nos enim rebus Ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui.
3 Postremo quidquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus, vel ut placuit erogavimus; nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto, nisi paucissimis indigentibus largiti sumus.
4 Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verumtamen in nos solos credibiliter dici potuerunt.
5 Quid ergo faciemus?
6 qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus?
7 Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium, Deo tantummodo nota est.
8 Quid ergo restat, nisi Deum testari cui nota est?
9 Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis (quod multo melius est, et quod mihi in epistola tua tanquam culpabile obiiciendum putasti), sed omnino cogitis ut iuremus; non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.
Augustinus HOME