Augustinus, Epistolae, 126, 6.
1 | Qui autem alio die posteaquam ipsum discessisse didicerunt, fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, Sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. |
2 | Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur, aut fallitur. |
3 | Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt, praetermisisse me sentio; nulla tamen falsa dixisse. |
4 | Proinde sanctus filius noster Pinianus, quod me praesente ac permittente iuraverit, verum est: quod autem me praecipiente iuraverit, falsum est. |
5 | Scit ipse, sciunt servi Dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandavit. |
6 | Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad iusiurandum clamando cogebat: sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne sicut iuraverat, si invitus ordinaretur, abscederet. |
7 | Ac per hoc et illi propter opus Dei clamaverunt (neque enim sanctificatio presbyterii non est opus Dei); et quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, nonnisi in Hipponensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis Dei desiderio non recesserunt. |