Augustinus, Epistolae, 126, 5.
1 | Et cum lassitudinem excusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. |
2 | Dixit ei quae a diacono audita erant se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. |
3 | Responsum est, Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. |
4 | Dimisimus catechumenos, continuoque scriptum subscripsit. |
5 | Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi, sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. |
6 | At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. |
7 | Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos, non subscribendo, facere possemus infectam: sed tamen obtemperavi; ac sic remansit mea non plena subscriptio, nec ultra nobis quisquam ut subscriberemus putavit instandum. |