Augustinus, Epistolae, 126, 4.
1 | Reverti ad filium nostrum, eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio, propter necessitates irruentes, quae possent eum ut abscederet cogere. |
2 | Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis irruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. |
3 | Volebat addi sancta Melania, et aeris morbidi causationem; sed illius responsione reprehensa est. |
4 | Ego autem dixi, gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret: sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur; si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. |
5 | Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur; et nihil aliud quam id quod putaveramus invenimus. |
6 | Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur, et omnia placuissent; ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est, promissioque displicuit, tumultu recrudescente, et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante. |
7 | Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis, rursumque ad laetitiam populus remeavit. |