monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 126, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 126, 3.

1 Inter hos aestus meos gravemque moerorem, et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum Dei, qui mihi diceret, eum se velle populo iurare, quod si esset ordinatus invitus, ex Africa omnino discederet; credo, existimans eos, quandoquidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos, ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum.
2 Mihi autem, quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui; et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli.
3 Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium Dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus imponeret.
4 Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus, nihil ei respondi; sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi, eique quid dixerit dixi.
5 At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi, Hinc me, inquit, nemo consulat.
6 Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset cum promissione etiam iurationis aperui.
7 Illi vero qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam quod oblatum fuerat acceperunt; sed inter se aliquantulum mussitantes, petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponensi ecclesia consentiret.
8 Retuli ad eum; sine dubitatione annuit.
9 Renuntiavi illis, laetati sunt; et mox iurationem pollicitam poposcerunt.
Augustinus HOME