Augustinus, Epistolae, 126, 2.
1 | Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione Ecclesiae permoverer, nec aliud constipationi illi dixissem, nisi eum me invitum ordinare non posse; nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem: quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur invitus. |
2 | Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram; verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines attinet, detinebar. |
3 | Servavi, inquam, fidem promissionis, non iurationis, in tanto periculo; quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter impendebat: et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam in qua eramus maxime metuens, abscedere cogitabam. |
4 | Sed metuendum fuit ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor, et dolor ardentior. |
5 | Deinde si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cavendum fuit ne quisquam in eum manum mittere auderet: si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret, et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur? |