monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 126, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 126, 1.

1 Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere; ut si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa succensendo, venerandum cor tuum et Deo dicatum amplius perturbemus.
2 Sancto fratri nostro, filio tuo Piniano, nullus ab Hipponensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit.
3 Nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam, occasione seditionis inventa quam velut iusta indignatione concitarent.
4 Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel molitum: sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi.
5 Ego autem post primos eorum clamores, cum eis dixissem de illo invito non ordinando qua iam promissione detinerer, atque adiecissem quod si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia, relicta turba redieram.
6 Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati, velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum, vel me tenente promissi fidem, ab alio episcopo ordinaretur.
7 Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri, nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita, nisi me interrogato ac permittente, posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilominus deviarem.
8 Addebam etiam, nihil eos velle, si ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet.
9 Illi hoc posse fieri non credebant.
10 Multitudo vero pro gradibus constituta, horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens, incertos animi consiliique faciebat.
11 Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur.
Augustinus HOME