monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 125, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 125, 4.

1 Illud sane rectissime dici non ambigo, non secundum verba iurantis, sed secundum exspectationem illius cui iuratur, quam novit ille qui iurat, fidem iurationis impleri.
2 Nam verba difficillime comprehendunt, maxime breviter, sententiam cuius a iurante fides exigitur.
3 Unde periuri sunt, qui servatis verbis, exspectationem eorum quibus iuratum est deceperunt; et periuri non sunt, qui etiam verbis non servatis, illud quod ab eis cum iurarent exspectatum est, impleverunt.
4 Proinde quia Hipponenses sanctum Pinianum non sicut damnatum, sed sicut charissimum inhabitatorem suae civitatis habere voluerunt, etsi verbis eius non satis comprehendi potuit, usque adeo tamen in promptu est quid ab illo exspectaverint, ut quod nunc post iurationem absens est, neminem moveat eorum qui audire potuerunt, certa eum causa profecturum esse, cum voluntate redeundi.
5 Ac per hoc periurus nec erit, nec ab eis putabitur, nisi eorum exspectationem deceperit: non autem decipiet, nisi aut voluntatem mutaverit apud eos habitandi, aut aliquando discesserit sine dispositione redeundi; quod absit ab eius moribus et fide, quam Christo et Ecclesiae debitam servat.
6 Nam, ut omittam quod mecum nosti, quam sit tremendum de periurio divinum iudicium; illud certe scio, nulli nos deinceps succensere debere qui nobis iurantibus non crediderit, si talis viri periurium non modo aequo animo ferendum, verum etiam defendendum putabimus.
7 Quod et a nobis et ab illo avertat illius misericordia, qui eruit a tentatione sperantes in se.
8 Sicut ergo in commonitorio rescripsisti, impleat promissum quo ita se promisit ab Hippone non recessurum, quemadmodum ego vel ipsi Hipponenses non recedimus, quibus tamen et abeundi et redeundi facultas est libera: nisi quod his qui iuratione non detinentur, etiam omnino et migrandi et non redeundi sine periurii reatu potestas est.
Augustinus HOME