Augustinus, Epistolae, 125, 3.
1 | Nam quod scripsisti, de genere iurationis violenter extortae, ut inter nos requiramus, obsecro te ne res lucidissimas disputatio nostra faciat obscuras. |
2 | Si enim certa mors intentaretur, ut aliquid illicitum ac nefarium servus Dei se iuraret esse facturum, mori malle quam iurare debuerat, ne iurationem scelere impleret. |
3 | Nunc vero cum tantummodo populi perseverantissimus clamor, ad nullum nefas hominem cogeret, sed ad id quod si fieret, licite fieret; cumque metueretur quidem ne aliqui perditi, qui multitudini etiam bonorum plerumque miscentur, occasione seditionis et quasi iustae indignationis inventa, in aliquam vim sceleratam rapinarum cupiditate prorumperent, sed tamen illud quod metuebatur esset incertum; quis censeat propter incerta, non dico damna et quaslibet iniurias corporales, sed propter ipsam mortem cavendam, certum periurium debere committi? |
4 | Nescio quis ille Regulus nihil in Scripturis sanctis de impietate falsae iurationis audierat, nihil de Zachariae falce didicerat, et nimirum Carthaginensibus non per sacramenta Christi, sed per daemonum inquinamenta iuraverat; et tamen certissimos cruciatus et horrendi exempli mortem, non ut iuraret necessitate pertimuit, sed libera voluntate quia iuraverat, ne peieraret excepit. |
5 | Et Romana tunc illa censura noluit habere, non in numero sanctorum, sed in numero senatorum, nec in coelesti gloria, sed in terrestri curia, non solum eos qui metu mortis crudeliumque poenarum apertissime peierare, quam ad immanes hostes remeare maluerant; sed etiam illum qui reatu periurii se putaverat absolutum, quia post iurationem ficta nescio qua necessitate redierat. |
6 | Ita non attenderunt, qui eum senatu pepulerunt, quid ipse iurando cogitasset, sed quid ab illo quibus iuraverat exspectarent. |
7 | Nec legerant quod nos usquequaque cantamus: Qui iurat proximo suo, et non decipit (Psal. XIV 4). |
8 | Solemus haec, quamvis in hominibus a Christi gratia et nomine alienis, cum ingenti admiratione laudare; et adhuc in Libris divinis inquirendum putamus, utrum aliquando licite peieremus, ubi nobis, ne iurandi facilitate in periurium prolabamur, etiam praeceptum est ne iuremus! |