monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 125, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 125, 2.

1 Proinde ego sanctae Albinae non succenseo, nec arguendam iudico, sed a tali suspicione sanandam.
2 Quae, quia non in meam personam eadem verba direxit, sed tanquam de Hipponensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus, sed pecuniae causa hominem divitem, atque huiusmodi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere voluisse; tamen quod de nobis senserit, pene clamavit: nec ipsa tantum, verum etiam sancti filii eius, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt.
3 Hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab huiusmodi suspicionibus, quam propter has arguendos existimo.
4 Ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari vel praeberi potest, si adversus nos in tam sanctis nobisque charissimis cordibus nostris pullulare potuere?
5 De te quippe imperitum vulgus hoc sensit; de nobis, lumina Ecclesiae: unde quid magis dolendum sit, vides.
6 Utrumque autem non accusandum censeo, sed sanandum: homines enim sunt, et de hominibus talia, licet falsa, non tamen incredibilia suspicantur.
7 Nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam; praesertim iam experti quod nihil ex ea populus Thagastensis accepit: sic ergo et Hipponensis.
8 Verum omnis haec invidia non nisi in clericos aestuat, maximeque in episcopos, quorum videtur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus Ecclesiae tanquam possessores et domini existimantur.
9 Ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, mi Alypi, non aedificentur per nos infirmi.
10 Recordare quid locuti fuerimus, antequam ista tentatio, quae plus ad hoc cogit, accideret.
11 Ex hoc potius conferendo, adiuvante Domino, providere conemur; nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est ubi debeat sola sufficere.
12 Si enim servi Dei non reprobi sumus, si aliquid viget in nobis illius igniculi quo charitas non quaerit quae sua sunt; providere utique debemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia, pedibus incautis agere convincamur, ut oves dominicae turbidam bibant.
Augustinus HOME