Augustinus, Epistolae, 125, 1.
1 | Dolemus quidem graviter, nec fieri potest ut parvipendamus quod in iniurias Sanctitatis tuae populus Hipponensis tanta clamavit; sed multo gravius dolendum est, frater bone, talia de nobis existimari, quam illa clamari. |
2 | Quando enim nos credimur cupiditate pecuniae, non dilectione iustitiae servos Dei velle retinere, nonne optandum est ut qui hoc credunt, occultum cordis sui voce testentur, ac sic aliqua, si fieri potest, tanto maiora remedia requirantur, quam ut taciti pereant perniciosis suspicionibus venenati? |
3 | Quapropter magis satagendum est, unde etiam priusquam hoc fieret locuti sumus, quomodo persuadeatur hominibus, quibus nos ad exemplum bonorum operum praebere praecipimur, falsum esse quod suspicantur, quam quomodo arguendi sint, qui suspiciones suas vocibus verbisque declarant. |