monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 124, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 124, 2.

1 Dicam igitur quare non venerim, et quibus malis a tanto bono impeditus sim; ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus, ab illo qui in vobis quod ei vivitis operatur, merear misericordiam.
2 Populus Hipponensis, cui me Dominus servum dedit, cum ex magna et pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiamsi non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret.
3 Eum autem modo cum regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea: vestris autem, de quorum spirituali robore gaudemus in Domino, sanis utique faucibus sapit quomodo dictum sit, Quis infirmatur, et ego non infirmor?
4 quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)?
5 Praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis, caeterorum animos a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant.
6 Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi, est libido moriendi, non in corpore, sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur.
7 Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis; praesertim quoniam si succenseretis, et velletis ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis quam id quod patior, cum vos Thagastae non video.
8 Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit; si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia collaetetur.
Augustinus HOME