Augustinus, Epistolae, 124, 1.
1 | Cum habitu valetudinis vel natura frigus ferre non possim, nunquam tamen maiores aestus, quam ista hieme tam horrenda, perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere, sed volare non potui. |
2 | Et forte Sanctitas vestra eamdem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit; absit, charissimi. |
3 | Quid enim grave ac molestum, vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa, tam ardenter accensa de summo lumine lumina, suscepta humilitate sublimia, et contempta claritate clariora? |
4 | Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spirituali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit: de quibus absentibus, cum id quod nati estis, et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis charitate crederet, tamen, ne non crederetur, narrare forsitan verebatur. |