monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 122, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 122, 2.

1 Nuntiatum enim est mihi quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti; ad quam misericordiam cum praesens essem vos exhortatus sum, et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio huius mundi, cui talia videtis accidere qualia Dominus et Redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit.
2 Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis.
3 Sicut enim ad loca munitiora festinantius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere; sic corda christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum coelestem impigra celeritate transferre, ut si aliquis humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit: si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur qui quandoque moriturus, immortali Domino, ad quem venturus est, bona propria commendavit.
4 Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes seculi huius molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6).
5 Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim, non propter meam praesentiam, sed propter Dei praeceptum, qui nunquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente, et aliquando etiam me absente fecistis.
6 Dominus vos in pace conservet; et, dilectissimi fratres, orate pro nobis.
Augustinus HOME