Augustinus, Epistolae, 122, 1.
1 | In primis peto charitatem vestram, et per Christum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. |
2 | Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere; quamvis me amplius contristet, quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et charitas servire compellit. |
3 | Illud enim noverit Dilectio vestra, nunquam me absentem fuisse licentiosa libertate, sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos, etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere; a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea valetudo corporis excusavit. |
4 | Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait Apostolus, sive adveniens et videns vos, sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu, uno animo collaborantes fidei evangelicae (Phil. I, 27). |
5 | Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quemadmodum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi, sed horrendas poenas ignis aeterni. |
6 | Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis; quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! |
7 | Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem; quomodo timenda est quae mittit in aeternum dolorem! |
8 | Et si deliciae seculi huius, breves et sordidae, sic amantur; quanto vehementius futuri seculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! |
9 | Ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis. |