monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 121, 3, 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, 121, 3, 18.

1 Sed redeamus ad verba Simeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: « Et tuam, » inquit, « animam pertransibit framea » vel « gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes.
2 » Secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est; quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse videatur.
3 Sed et quod subiecit, « Ut revelentur multorum cordium cogitationes.
4 Scrutans » enim, inquit, « corda et renes Deus » (Psal. VII, 10).
5 Et de futuro iudicio Apostolus ait, quia tunc « manifestabit Deus operta cordium et occulta tenebrarum » (I Cor. IV, 5).
6 Itidem Apostolus, spiritualiter exprimens arma coelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit verbum Dei (Ephes. VI, 17); de quo ad Hebraeos ait, « Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; pertingens, » inquit, « usque ad divisionem animae et spiritus » (Hebr. IV, 12), et reliqua quae nosti.
7 Quid ergo mirum, si istius verbi ignita vis, et ancipitis gladii penetrabilior acies, ei sancti Ioseph olim, et postea beatae Mariae animam pertransivit?
8 Nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognovimus.
9 Atque ut magis pateat ibi Prophetam ferrum pro verbi gladio posuisse, statim subsequente versiculo ait: « Sermo Domini ignivit illum.
10 » Sermo enim Dei et ignis et gladius est, Verbo ipso Deo utrumque dicente de se: « Ignem » enim, inquit, « veni mittere in terram; et quid volo nisi ut iam accendatur » (Luc. XII, 49)?
11 Item alibi dicit: « Non veni pacem mittere, sed gladium » (Matth. X, 34).
12 Vides eum unam vim doctrinae suae diverso ignis et gladii nomine designasse.
13 Aut quomodo Mariae illata per gladium passio vel tribulatio perstaret?
14 Itaque hoc scire cupio, quid ad Mariam pertineret, ut revelarentur multorum cordium cogitationes; aut ubi apparuit quia ex eo quod animam eius, sive carnalis in ferro, sive spiritualis gladius in verbo Dei pertransivit, exinde multorum cordium cogitationes revelatae sunt.
15 Expone ergo hanc maxime de verbis Simeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta Dei.
16 Deus misereatur mei per orationes tuas, et illuminet vultum suum super me per lucernam verbi tui, sancte domine, beatissime frater in Domino Christo unanime, magister meus in fide veritatis, et susceptor meus in visceribus charitatis.
Augustinus HOME