monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 121, 3, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 121, 3, 17.

1 De illis etiam beatissimi Simeonis verbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum: quibus cum ad videndum ex oraculo Dei Christum agente Spiritu venisset in templum, et acceptum sinu benedixisset infantem Dominum, ait ad Mariam: « Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes » (Id. II, 34, 35).
2 Numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est?
3 an vero de materno eius affectu, quo postea in tempore passionis assistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum viscerum dolore confixa est; et animam illius, illa quae eius secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rhomphaea penetrabat?
4 Video enim et in Psalmis de Ioseph ita dictum esse, « Humiliaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius « (Psal. CIV, 18), sicut in Evangelio dixit Simeon, « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 33).
5 » Non ait, Carnem, sed « animam » , in qua pietatis affectio continetur, et doloris aculeus quasi gladius operatur; cum aut aliqua carnis suae iniuria afficitur; ut Ioseph, qui non mortis, sed iniuriarium pertulit passiones, in servum venditus, et in reum vinculatus, et carceri datus: aut cum affectionis internae tristitia vel dolore cruciatur; ut in Maria, quam utique ad crucem Domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut cum eum vidisset mortuum, humana infirmitate lugeret, sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, quia subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat.
6 Quamvis eamdem adstantem cruci suae Dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat volens, in potestate habens mortem, plena virtute viventis, et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de beato apostolo Ioanne.
7 « Mulier, ecce filius tuus; » itemque illi ibidem consistenti.
8 « Ecce mater tua » (Ioan. XIX, 26, 27).
9 Iam scilicet ab humana fragilitate qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem Dei, ut esset in gloria Dei Patris, delegat homini iura pietatis humanae, et ex discipulis suis adolescentiorem eligit, ut convenienter assignet virgini apostolo virginem matrem, duo pariter in eadem sententia docens: formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore, non relinqueret cura, sed nec corpore relicturus, quia quem videbat morientem, mox erat visura redivivum; et illud quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana di vini ratione consilii sub hac voce consignans, ut alii matrem delegaret pro matre habendam, et vice sua consolandam, atque illi vicissim novum filium vice corporis sui traderet, imo, ut ita dixerim, gigneret: quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea virgine natus esset, nec habuisse filium, nec habere; quia nec Salvator tantopere curam de solatio habuisset eius, si illi unicus non fuisset.
Augustinus HOME