Augustinus, Epistolae, 121, 3, 16.
1 | Et quod ad Mariam ait, « Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem » (Ioan. XX, 17): si cominus stantem non sinebatur attingere, quomodo eum tangeret cum ascendisset ad Patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua Deus homini fit longinquus aut proximus, et illa dubitaverit de Christo, quem hortulanum putaverat? |
2 | Ideo fortassis audire meruit, « Noli me tangere. |
3 | » Indigna enim iudicabatur ut tangeret manu Christum, quem necdum fide apprehenderat, nec intellexerat Deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab Angelis audierat: « Quid quaeritis viventem cum mortuis » (Luc. XXIV, 6)? |
4 | Noli » ergo « me tangere, quia » tibi « nondum ascendi ad Patrem, » qui adhuc tantum homo videor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis. |