monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 121, 3, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 121, 3, 15.

1 Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo vel qua ratione Dominus post resurrectionem vel mulieribus, quae primae ad sepulcrum venerunt, vel postea illis duobus in via, deinde Discipulis suis, et non agnitus sit, et agnitus (Luc. XXIV, 16).
2 In eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est.
3 Et quomodo non eadem erat eiusdem corporis forma quae fuerat?
4 aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his qui eam noverant?
5 Illud vero sacramenti esse credo, quod qui in via ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis revelatus est.
6 Idipsum tamen tuo sensu volo tenere, non meo.
Augustinus HOME