monumenta.ch > Augustinus > 14
>>> Augustinus, Epistolae, 121, 3, 15.

Augustinus, Epistolae, 121, 3, 14.

1 Restat ut aliquid et de evangelicis locis suggeram Beatitudini tuae: non quidem quanta legenti per otium occurrere solent (nec enim nunc vacabit dispersa per libros quaerere, aut in reminiscendis memoriam ventilare), sed vel pauca, quae ad horam dictationis huius in mentem veniunt, sciscitabor.
2 De resurrectionis forma non grandem, sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini hiemares rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo ut mittas, aut certe retexas eam mihi; quod tibi facile est.
3 Nam etsi scripta non exstat, quia forte brevis epistola, ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renova eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui, et mitte ad me inter alia responsa quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula Scripturarum, de quibus te, qui vides quasi per Deum, interrogavi, ut audiam quid in te vel ex te mihi loquatur Deus.
Augustinus HOME