Augustinus, Epistolae, 121, 2, 13.
1 | Deinde in subsequenti capite adiecit: « Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et hnmilitate, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis » (Coloss. II, 21-23). |
2 | Quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister veritatis, et tamen ipsam veritatem religionis inesse abnegat? |
3 | Anne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: « Habentes autem speciem pietatis, virtutem eius abnegantes » (II Tim. III, 5)? |
4 | Rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium Epistola per singula mihi verba dissolvas, quia laudabilibus exsecranda permiscuit. |
5 | Quid est enim tam laudabile, quam ratio sapientiae, et quid tam exsecrabile. |
6 | quam superstitio erroris? |
7 | Humilitas quoque et Deo placita, et maxime in vera religione laudabilis, cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis, « Ne tetigeritis, neque gustaveritis, quae sunt in interitum » (Col. II, 21, 22), quia non sunt ex Deo: et omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). |
8 | Deus autem dissipavit consilia sapientium (Ps. XXVII, 10), qui Deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi Dei esse subiecta (Rom. VIII, 7): scit enim cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). |
9 | Qualem humilitatem, qualemque rationem sapientiae superstitioni ex hominum doctrinis venienti inesse dicat, requiro. |
10 | Et quod ait, « Ad non parcendum corpori, non in honore alique ad saturitatem carnis » (Id. 23); prorsus haec parum intelligo, quia in eadem sententia magna mihi videtur esse discretio: arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta vel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere, « ad non parcendum corpori; » quod autem adiecit, « non in honore aliquo, » quia sancti operis speciem, non in fide veritatis exercentes, nullius gloriae honore vel fructu agunt, quod in magna erroris perversi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros iustitiae. |
11 | Sed quod adiecit, « ad saturitatem carnis, » contrarium mihi videtur illi quod dicit, « ad non parcendum corpori: » videtur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem ieiuniis domat, sicut Apostolus dicit, « Lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo » (I Cor. IX, 27); a quo opere saturitas carnis aliena est: nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime observantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit, secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum vas honorifice possidere noverit (I Thess. IV, 4), ut hostiam vivam, placentem Deo suum corpus exhibeat (Rom. XII, 1), non in saturitatem carnis, quia distensio corporis animae sobrietatem necat, et inimica est castitati. |