monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 121, 2, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 121, 2, 12.

1 Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo, et in vadum profer.
2 In Epistola Colossensium omnino intelligere non possum quod ait, « Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput » (Coloss. II, 18, 19); de quibus angelis dicit: si de inimicis et malis, quae illorum religio, aut quae humilitas, et quis sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis, quasi visa et comperta doceat quae non vidit?
3 Sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinventionibus, quae non viderunt phantasmata, quasi visa fingentes, et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes (I Tim. IV, 1, 2), hi sunt qui non tenent caput, id est Christum fontem veritatis, cuius doctrinae quidquid adversatur, insanum est. Et hi caeci duces caecorum (Matth. XV, 14), de quibus « dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam » (Ier. II, 13).
Augustinus HOME