Augustinus, Epistolae, 121, 2, 11.
1 | Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac Apostoli sententia de Iudaeis quod ait, « Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem charissimi propter patres » (Rom. XI, 28): quomodo iidem et inimici propter nos, qui credidimus ex Gentibus, tanquam non potuerint Gentes credere, nisi Iudaei non credidissent; aut ipse unus omnium creator Deus, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4), capax non fuerit acquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret: deinde « charissimi propter patres? |
2 | » Si « charissimi, » quomodo aut unde non credant, et inimici Deo esse persistant? |
3 | « Nonne, » inquit, « qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam; perfecto odio oderam illos? |
4 | » Certe hoc puto paterna vox loquitur ad Filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: « Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum » (Psal. CXXXVIII, 21, 22, 17). |
5 | Quid autem illis prodest ad salutem, quae nonnisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter fidem patrum charissimi Deo sint? |
6 | cui bono diliguntur quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a Prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes, inimici sunt Evangelio Christi? |
7 | Si ergo charissimi Deo, quomodo peribunt? |
8 | et si non credunt, quomodo non peribunt? |
9 | Si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres non salvabuntur; sed etsi fuerint Noe, Daniel, et Iob in medio eorum, filios impios non salvabunt, soli salvi erunt (Ezech. XIV, 14, 16)? |