1 | Item quod ait ad Timotheum, « Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus » (I Tim. II, 1), quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diversitate verborum, cum omnia mihi quae gerenda dixit, orationis officio convenire videantur. |