monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, Epistolae, 121, 2, 10.

Augustinus, Epistolae, 121, 2, 9.

1 Haec interim de Psalmis, nunc et de Apostolo quodcumque proponam.
2 Dicit ad Ephesios, quod in alia Epistola (I Cor. XII, 28) dixerat de gradibus vel ordinibus dispositionum Dei, operante Spiritu sancto divisiones gratiarum: « Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum » (Ephes. IV, 11, 12), et reliqua.
3 Hoc opto distinguas mihi in hac diversitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum vel gratiarum proprietas?
4 quid proprium sit Apostolorum, quid Prophetarum, quid Evangelistarum, quid Pastorum, quidve Doctorum.
5 In omnibus enim his diversis nominibus simile et prope unum doctrinae officium video fuisse tractatum.
6 Hos autem Prophetas quos post Apostolos posuit, non puto illos esse qui ordine temporum ante Apostolos fuerunt, sed illos quibus iam sub Apostolis per gratiam donabatur, aut interpretatio Scripturarum et inspectio mentium, aut praedictio temporis secuturi; ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit (Act. XI, 28) et quae beatus Paulus in Ierosolymis passurus esset, et verbo denuntiavit, et signo zonae eius ostendit (Id. XXI, 10, 11).
7 Inter Pastores specialiter et Doctores quid intersit dignoscere volo, quia praepositis Ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.
Augustinus HOME