Augustinus, Epistolae, 121, 1, 8.
1 | In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est quod ait, « Verumtamen Deus conquussavit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis; » quid sit verticem capilli perambulare in delictis. |
2 | Non enim dixit, Verticem capitis, sed, « verticem capilli, » qui sine sensu est. |
3 | An repletum peccatis hominem vult ostendere? |
4 | Scriptum est: « Omne cor in dolore, a pedibus usque ad caput » (Isai. I, 6). |
5 | Et paulo infra quod ait, « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. |
6 | » A quo ipso? |
7 | et numquid canes Dei dici possunt Gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat (Matth. XV, 26)? |
8 | aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine christiano gentiliter vivant; quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum quem verbis colunt, factis negant? |