Augustinus, Epistolae, 121, 1, 7.
1 | Rursus in alio psalmo admirari soleo, Filium ad Patrem loqui intelligens, in psalmo quinquagesimo octavo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat, « Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum, » paulo infra dicit, « Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae. |
2 | Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, Domine. |
3 | » Quod in his usque in hodiernum diem videmus impleri: destructi sunt enim a veteri sua gloria, sine templo et sine sacrificiis, ac sine Prophetis in omnium gentium dispersione viventes. |
4 | Sed quid miramur quod iam per Prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur, dicens: « Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt » (Luc. XXIII, 34)? |
5 | Verum quod adiecit, « Ne unquam obliviscantur Legis tuae, » tanquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide Evangelii vita eorum, obscurum mihi fateor. |
6 | Quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in Legis memoria et meditatione versari; nisi forte propter honorem Legis ipsius, vel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae videtur secundum arenam maris computari, Legis antiquae littera perseveret, ne forte aliqui legendo Legem illuminentur ad fidem Christi, qui et Legis et Prophetarum finis est, et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? |
7 | aut quia ex ipsis impiis eorum generatio ventura est electorum, qui de singulis tribubus electi, in duodenis millibus designantur (Apoc. VII, 5-8); quibus ipsa revelatio beati Ioannis ex voce Angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus immaculati, et humanae coniunctionis expertes? |
8 | de quibus specialiter ait: « Sequuntur Agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinaverunt; virgines enim sunt » (Id. XIV, 4). |