Augustinus, Epistolae, 121, 1, 5.
1 | Sed quid est quod ait, « Postea acceleraverunt? |
2 | » Utrum in poenitentiam, sicut illi in Actibus Apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti, crediderunt in eum quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato, ad donum gratiae cucurrerunt (Act. II, 37-41)? |
3 | an vero quia virtutes animae ex fide et charitate Dei roborantur, illis impiis utroque vacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? |
4 | Christus etenim lumen et vita credentium est, et sanitas sub pennis eius: unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui vitam et lucem non receperunt, neque sub pennis eius manere voluerunt; quos, ut ipse flens in Evangelio suo protestatur, saepe voluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt (Matth. XXIII, 37). |
5 | Multiplicatis ergo infirmitatibus quo acceleraverunt? |
6 | Forte in crucem Domini conclamandam, et invito Pilato nefariis vocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti Dominum Prophetarum occiderent, quorum patres ipsos Prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi Salvator esse venturus nuntiabatur. |
7 | « Postea acceleraverunt: veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. |
8 | Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt » (Psal. XIII, 3), id est Christum qui dicit, « Ego sum via » (Ioan. XIV, 6). |