Augustinus, Epistolae, 121, 1, 4.
1 | Deinde quod iungit in eodem versiculo, « Miras fecit voluntates suas inter illos, » credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam Legis accendit, et praecepta vivendi dedit. |
2 | « Notas, » enim, inquit, « fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas » (Psal. CII, 7). |
3 | Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo: deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit. |
4 | Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus est ab eis, cum dicerent, « Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis » (Ioan. IX, 16); et, « Non eiicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum » (Matth. XII, 24). |
5 | Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum. |