Augustinus, Epistolae, 121, 1, 3.
1 | Denique et in ipsa Evangelii parabola, qua Pharisaei et Publicani persona confertur, evidenter ostendit ipse Dominus quid in homine suscipiat, quid repellat (Luc. XVIII, 10-14), sicut scriptum est quia « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. IV, 6). |
2 | » Ideo protestatur magis iustificatum abiisse e templo Publicanum de confessione peccatorum suorum, quam Pharisaeum de imputatione iustitiarum suarum. |
3 | Merito autem ille laudator sui, repudiatus abscessit a facie Dei, qui cum ipso nomine peritiam Legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem Dominum: « Super quem habitabo, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos » (Isai. LXVI, 2)? |
4 | Ille autem in corde contrito sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo (quales Iudaei sancti sunt), reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. |
5 | Ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus Apostolus ait quod suum iustitiam statuere cupientes, quae ex Lege est, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3), quae est ex fide, quae reputata est patri nostro Abraham ad iustitiam, non ex operibus (Id. IV, 2, 3), quia secundum omnipotentiam Dei credidit Deo: apud quem ille vere iustus est qui ex fide vivit; nec sanctus in terra est, sed in coelo, quia non carne, sed spiritu ambulat; cuius conversatio in coelis est; non gloriantis in circumcisione carnis, sed in circumcisione cordis, quae non littera, sed spiritu agitur invisibiliter; unde laus eius non ex hominibus est, sed ex Deo. |