monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 121, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 121, 1, 2.

1 Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicitur in psalmo decimoquinto: « Sanctis qui in terra sunt eius, mirificavit omnes voluntates suas inter illos.
2 Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea acceleraverunt.
3 » Quos ait sanctos, qui in terra sunt sancti?
4 Num illos Iudaeos, qui filii carnis Abrahae, et non filii repromissionis excluduntur a semine quod in Isaac vocatum est (Rom. IX, 8, 7), ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, vita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt, et carnali observantia in vetustate litterae consenescunt; non renascentes in novam creaturam, quia non receperunt eum, per quem vetera transierunt, et facta sunt nova?
5 Sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in Evangelio iustos, ubi dicit, « Non veni vocare iustos, sed peccatores » (Matth. IX, 13); id est illos iustos, qui in sanctitate generis et littera Legis gloriantur: quibus dicitur, « Nolite gloriari in patre Abraham; quia potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abrahae » (Id. III, 9).
6 Quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui iustitias suas tanquam nescienti Domino recolens, praedicabat in templo; non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem, sed ingratis Deo, quia quod iustitia aedificaverat, superbia destruebat: nec idipsum silentio, sed voce clamabat, ut appareret eum non divinis auribus loqui, qui et ab hominibus vellet audiri; atque ideo non placuit Deo, quia placebat sibi: « Quoniam dissipavit Dominus ossa hominum sibi placentium.
7 Confusi sunt, » inquit, « quia sprevit illos » (Psal. LII, 6), qui cor humile et contribulatum non spernit.
Augustinus HOME