monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 120, 4, 19. <<<    

Augustinus, Epistolae, 120, 4, 20.

1 Si ergo cavendum est ne iustitiae nostrae similem putemus Deum, quoniam lumen quod illuminat, incomparabiliter excellentius est illo quod illuminatur; quanto magis caveri oportet, ne aliquid inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra iustitia!
2 Quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, vel quaelibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris hominis pulchritudo?
3 Et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam secundum corpus, facti sumus ad imaginem Dei: unde nobis dicitur, Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2).
4 Si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive cernuntur sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est iustitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei: profecto ipsius Dei qui nos formavit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque iustorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter iustior.
5 Haec Dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistolarum modum attinet, prolixius forsitan quam exspectabas; quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breviter admonuisse suffecerit: non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis quoque lectis vel auditis diligenter instructus, ipse uberius tua secus dicta redarguas; quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius.
Augustinus HOME