monumenta.ch > Augustinus > 18
>>> Augustinus, Epistolae, 120, 4, 19.

Augustinus, Epistolae, 120, 4, 18.

1 Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse iustitiae, ideoque te non posse adhuc Deum, id est viventem naturam, iustitiae similem cogitare: quia iustitia, sicut dicis, non in se, sed in nobis vivit; imo nos potius secundum illam vivimus, ipsa vero per se iustitia nequaquam vivit: ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit vitam ipsam non vivere, qua fit ut vivat quidquid non falso dicimus vivere.
2 Puto enim absurdum tibi videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat.
3 Porro si vita ipsa praecipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas dicat Scriptura divina animas mortuas; profecto invenies iniustas, impias, infideles.
4 Nam licet per illas vivant corpora impiorum, de quibus dictum est quod mortui sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22), et ibi intelligantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere, nisi qualicumque vita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito vocantur: non tamen ob aliud amissa iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum, licet immortaliter qualicumque vita viventium, verior et maior vita iustitia est, tanquam vita vitarum, quae cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quae per seipsa vivere nequeunt.
5 Quapropter si animae non possunt, nisi etiam in seipsis utcumque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus deserta moriuntur; quanto magis vera iustitia etiam in seipsa vivere intelligenda est, ex qua sic vivunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamvis quantulacumque vita non desinant vivere!
Augustinus HOME