Augustinus, Epistolae, 120, 3, 17.
1 | Sed si forte minus intelligis inter substantiam et qualitatem quid intersit; hoc certe facilius advertis, quod et divinitas Trinitatis (quae putatur alia esse quam est ipsa Trinitas, et propter hanc dici non tres deos, sed unum Deum, quoniam ipsa est tribus una communis) aut substantia est, aut non est substantia. |
2 | Si substantia est, et alia est quam Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, aut eadem simul Trinitas: procul dubio alia substantia est: hoc autem veritas refellit et respuit. |
3 | Si autem non est substantia ista divinitas, et ipsa est Deus, quia ipsa est ubique tota, non illa Trinitas; ergo Deus non est substantia: quis hoc catholicus dixerit? |
4 | Item si non est substantia ista divinitas, et secundum hanc est Trinitas unus Deus, quod haec una est in tribus; non debuit dici Pater et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae, sed unius divinitatis quae non est substantia. |
5 | Agnoscis autem in fide catholica quoniam hoc est verum, hoc est confirmatum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, ideo cum sit Trinitas, unus est Deus; quia inseparabiliter sunt unius eiusdemque substantiae, vel (si hoc melius dicitur), essentiae. |
6 | Nam nonnulli nostri et maxime Graeci, Trinitatem quae Deus est, magis essentiam, quam unam substantiam esse dixerunt; aliquid inter haec duo nomina interesse arbitrantes, vel intelligentes: unde nunc disputare non est opus; quod etsi divinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa Trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. |
7 | Si enim alia est quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod absit ut catholicus sentiat. |
8 | Restat itaque ut ita credamus unius esse substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa Trinitas. |
9 | Ad quam videndam quantumlibet in hac vita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod videbimus. |
10 | Cum vero, quod in resurrectione promittitur, spirituale corpus habere coeperimus, sive illam mente, sive mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritualis corporis gratia, etiam corpore videamus; non tamen per locorum intervalla, nec in parte minorem, in parte maiorem, quoniam non est corpus, et ubique tota est, pro nostra capacitate videbimus. |