monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 120, 3, 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, 120, 3, 16.

1 Et si forte aliud in his verbis Domini aptius meliusque intelligi potest, opinio tamen qua putatur substantia Patris esse in coelo, secundum quod Pater una in Trinitate persona est, divinitas vero non in coelo tantum, sed ubique est: quasi aliud sit Pater, aliud divinitas eius quae illi communis est cum Filio et cum Spiritu sancto; ut ipsa Trinitas, tanquam locis corporalibus et tanquam corporea sit, divinitas vero una trium personarum ubique sit praesens, et ipsa sola tanquam incorporea ubique sit tota: sine dubitatione respuenda.
2 Si enim qualitas eorum esset (quod absit, ut in Patre, aut Filio, aut Spiritu sancto aliud sit qualitas, aliud substantia), tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicubi quam in sua substantia esse non posset: si autem substantia est, et alia est quam sunt ipsi, alia substantia est; quod nihilominus falsissime creditur.
Augustinus HOME