monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 120, 3, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 120, 3, 15.

1 Unde etiamsi corpus Domini, quod de sepulcro excitatum levavit in coelum, nonnisi specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram Patris, ut ei Pater ad sinistram sedere videatur.
2 In illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est, et eadem dextera, eiusdem beatitudinis nomen est.
3 Proinde nec illud quod post resurrectionem suam dixit Mariae, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Ioan. XX, 17), tam absurde accipiendum est, ut existimemus eum, cum ascendisset, voluisse a feminis tangi, qui se tangendum viris antequam ascenderet praebuit.
4 Sed Mariae profecto, in qua figurata Ecclesia est, quando illud dixit, intelligi voluit tunc ascendisse ad Patrem, cum illum Patri cognovit aequalem; et tali fide illum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse crederet quod in carne apparuerat, non bene tangeret.
5 Sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantummodo credidit.
Augustinus HOME