Augustinus, Epistolae, 120, 3, 14.
1 | Tu autem, charissime, ora fortiter et fideliter ut det tibi Dominus intellectum, ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris sive doctoris, possint esse fructuosa; quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): cui dicimus, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9); non quia ibi est, et hic non est, qui praesentia incorporea ubique est totus, sed quia in eis habitare dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in coelis sunt, ubi etiam nostra conversatio est, si nos os nostrum veraciter sursum cor habere respondeat. |
2 | Nam etsi carnaliter acceperimus quod scriptum est, Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); et ibi et hic cum esse credere debemus: quamvis non totum ibi, quia hic essent pedes; nec totum hic, quia ibi essent superiores corporis partes. |
3 | Quam cogitationem carnalem, rursum illud nobis excutere, quod de illo scriptum est, potest: Qui coelum mensus est palmo, et terram pugillo (Id., XL, 12). |
4 | Quis enim sedeat in spatio palmi sui, aut in tanto loco pedes ponat, quantum eius pugnus apprehendit? |
5 | Nisi forte in tantum caro vana progreditur, ut ei parum sit humana membra substantiae Dei tribuere, si ea non etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis, et pugillus ambabus palmis coniunctis sit latior. |
6 | Sed haec dicuntur, ut cum sibi non conveniunt quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti, ineffabiliter spiritualia cogitemus. |